Latin
Book 2
Justinian, Institutiones 2.ii:x.4
Not analysed yet
Possunt autem testes omnes et uno anulo signare testamentum (quid enim, si septem anuli una sculptura fuerint?) secundum quod Pomponio visum est. sed et alieno quoque anulo licet signare. Testes autem adhiberi possunt ii cum quibus testamenti factio est. sed neque mulier neque impubes neque servus neque mutus neque surdus neque furiosus nec cui bonis interdictum est, nec is quem leges iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi. Sed cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur, postea vero servus apparuit, tam divus Hadrienus Catonio Vero quam postea divi Severus et Antoninus rescripserunt, subvenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur atque si ut oportet factum esset, cum eo tempore quo testamentum signaretur omnium consensu hic testis liberorum loco fuerit, nec quisquam esset qui ei status quaestionem moveat. Pater nec non is qui in potestate sunt, utrique testes in unum testamentum fieri possunt: quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est. sed si filiusfamilias de castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur nec is qui in potestate eiusdem patris est: reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium. Sed neque heres scriptus neque is qui in potestate eius est, neque pater eius, qui habet eum in potestate, neque fratres, qui in eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt, quia totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter heredem et testatorem agi. licet enim id olim ius tale valde conturbatum fuerat, et veteres, qui familiae emptorem et eos qui per potestatem ei coadunati fuerant testamentariis testimoniis repellebant, heredi et his qui coniuncti ei per potestatem fuerant concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi qui id permittebant hoc iure minime abuti debere eos suadebant: tamen nos, eandem observationem corrigentes et quod ab illis suasum est in legis necessitatem transferentes, ad imitationem pristini familiae emptoris merito nec heredi, qui imaginem vetustissimi familiae emptoris optinet, nec aliis personis quae ei, ut dictum est, coniunctae sunt, licentiam concedimus sibi quodammodo testimonia praestare: ideoque nec eiusmodi veterem constitutionem nostro codici inseri permisimus. Legatariis autem et fideicommissariis, quia non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus, immo in quadam nostra constitutione et hoc specialiter concessimus, et multo magis his qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus.