Latin
Book 2, lines 2.ii:xiv.7-2.ii:xiv.8
Justinian, Institutiones 2.ii:xiv.7-8
Not analysed yet
Heres et pure et sub condicione institui potest. ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti POST QUINQUENNIUM QUAM MORIAR vel EX KALENDES ILLIS aut USQUE AD KALENDAS ILLAS HERES ESTO: diemque adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset. Impossibilis condicio in institutionibus et legatis nec non in fideicommissis et libertatibus pro non scripto habetur. Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta SI ILLUD ET ILLUD FACTUM ERIT, omnibus parendum est: si separatim, veluti SI ILLUD AUT ILLUD FACTUM ERIT, cui libet obtemperare satis est.
Hi, quos numquam testator vidit, heredes institui possunt, veluti si fratris filios peregri natos, ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.