# Institutiones 3.ii:i.6-8

Justinian, Institutiones, Book 3, lines 3.ii:i.6-3.ii:i.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/3.ii%3Ai.6

Interdum autem, licet in potestate mortis tempore suus heres non fuit, tamen suus heres parenti efficitur, veluti si ab hostibus quis reversus fuerit post mortem patris sui: ius enim postliminii hoc facit. Per contrarium evenit, ut, licet quis in familia defuncti sit mortis tempore, tamen suus heres non fiat, veluti si post mortem suam pater iudicatus fuerit reus perduellionis, ac per hoc memoria eius damnata fuerit: suum enim heredem habere non potest, cum fiscus ei succedit. sed potest dici, ipso iure esse suum heredem. sed desinere.
Cum filius filiave et ex altero filio nepos neptisve extant, pariter ad hereditatem vocantur, nec qui gradu proximior est ulteriorem excludit: aequum enim esse videtur, nepotes neptesque in patris sui locum succedere. pari ratione et si nepos neptisque sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul vocantur. et quia placuit, nepotes neptesque, item pronepotes proneptesque in parentis sui locum succedere, conveniens esse visum est, non in capita, sed in stirpes hereditatem dividi, ut filius partem dimidiam hereditatis habeat et ex altero filio duo pluresve nepotes alteram dimidiam. item si ex duobus filiis nepotes extant et ex altero unus forte aut duo, ex altero tres aut quattuor, ad unum aut duos dimidia pars pertinet, ad tres vel ad quattuor altera dimidia.
Cum autem quaeritur, an quis suus heres existere potest: eo tempore quaerendum est quo certum est aliquem sine testamento decessisse: quod accidit et destituto testamento. hac ratione si filius exheredatus fuerit et extraneus heres institutus est, filio mortuo postea certum fuerit heredem institutum ex testamento non fieri heredem, aut quia noluit esse heres aut quia non potuit, nepos avo suus heres existet, quia quo tempore certum est intestatum decessisse patremfamilias, solus invenitur nepos. et hoc certum est. Et licet post mortem avi natus sit, tamen avo vivo conceptus, mortuo patre eius posteaque deserto avi testamento, suus heres efficitur. plane si et conceptus et natus fuerit post mortem avi, mortuo patre suo desertoque postea avi testamento, suus heres avo non existit, quia nullo iure cognationis patrem sui patris tetigit. sic nec ille est inter liberos avo quem fillus emancipatus adoptaverat. hi autem cum non sunt quantum ad hereditatem liberi, neque bonorum possessionem petere possunt quasi proximi cognati. haec de suis heredibus.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
