# Institutiones 3.iii:ii.6-10

Justinian, Institutiones, Book 3, lines 3.iii:ii.6-3.iii:ii.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/3.iii%3Aii.6

"omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sunt, simili modo ad iura successionis legitimae ab intestato vocari secundum gradus sui praerogativam, nec ideo excludendas quia consanguinitatis iura sicuti germanae non habent."
Hoc etiam addendum nostrae constitutioni existimavimus, ut transferatur unus tantommodo gradus
"a iure cognationis in legitimam successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus, ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli, et non deinceps personae, una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedant tamquam si omnes ex masculis descendentes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt (his etenim personis praecedentibus et successionem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti)":
videlicet hereditate non in stirpes, sed in capita dividenda.
Si plures sint gradus adgnatorum, aperte lex duodecim tabularum proximum vocat: itaque si verbi gratia sit frater defuncti et alterius fratris filius aut patruus, frater potior habetur. et quamvis singulari numero usa lex proximum vocet, tamen dubium non est quin et, si plures sint eiusdem gradus, omnes admittantur: nam et proprie proximus ex pluribus gradibus intellegitur et tamen dubium non est quin, licet unus sit gradus adgnatorum, pertineat ad eos hereditas. Proximus autem, si quidem nullo testamento facto quisque decesserit, per hoc tempus requiritur quo mortuus est is cuius de hereditate quaeritur. quodsi facto testamento quisquam decesserit, per hoc tempus requiritur quo certum esse coeperit, nullum ex testamento heredem extaturum: tum enim proprie quisque intellegitur intestatus decessisse. quod quidem aliquando longo tempore declaratur: in quo spatio temporis saepe accidit, ut proximiore mortuo, proximus esse incipiat qui moriente testatore non erat proximus.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
