# Institutiones 3.iii:xix.6-9

Justinian, Institutiones, Book 3, lines 3.iii:xix.6-3.iii:xix.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/3.iii%3Axix.6

Praeterea inutilis est stipulatio, si quis ad ea quae interrogatus erit non respondeat, veluti si decem aureos a te dari stipuletur, tu quinque promittas, vel contra: aut si ille pure stipuletur, tu sub condicione promittas, vel contra, si modo scilicet id exprimas, id est si cui sub condicione vel in diem stipulanti tu respondeas: PRAESENTI DIE SPONDEO . nam si hoc solum respondeas: PROMITTO, breviter videris in eandem diem aut condicionem spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti quae stipulator expresserit.
Item inutilis est stipulatio, si ab eo stipuleris qui iuri tuo subiectus est, vel si is a te stipuletur. sed servus quidem non solum domino suo obligari non potest, sed ne alii quidem ulli: filii vero familias aliis obligari possunt.
Mutum neque stipulari neque promittere posse palam est. quod et in surdo receptum est: quia et is qui stipulatur verba promittentis, et is qui promittit verba stipulantis audire debet. unde apparet, non de eo nos loqui qui tardius exaudit, sed de eo qui omnino non exaudit. Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intellegit quid agit. Pupillus omne negotium recte gerit: ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor, veluti si ipse obligetur: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest. Sed quod diximus de pupillis, utique de his verum est qui iam aliquem intellectum habent; nam infans et qui infantiae proximus est, non multum a furioso distant, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent: sed in proximis infantiae propter utilitatem eorum benignior iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant quod pubertati proximi. sed qui in parentis potestate est impubes nec auctore quidem patre obligatur.
Si impossibilis condicio obligationibus adiciatur, nihil valet stipulatio. impossibilis autem condicio habetur, cui natura impedimento est quo minus existat, veluti si quis ita dixerit: SI DIGITO CAELUM ATTIGERO, DARE SPONDES? at si ita stipuletur, SI DIGITO CAELUM NON ATTIGERO, DARE SPONDES? pure facta obligatio intellegitur ideoque statim petere potest.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
