# Institutiones 4.iv:xv.8-10

Justinian, Institutiones, Book 4, lines 4.iv:xv.8-4.iv:xv.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/4.iv%3Axv.8

Reciperandae possessionis causa solet interdici si quis ex possessione fundi vel aedium vi deiectus fuerit; nam ei proponitur interdictum UNDE VI, per quod is qui deiecit cogitur ei restituere possessionem, licet is ab eo qui vi deiecit, vi vel clam vel precario possidebat. sed ex sacris constitutionibus, ut supra diximus si quis rem per vim occupaverit, si quidem in bonis eius est. dominio eius privatur, si aliena, post eius restitutionem etiam aestimationem rei dare vim passo compellitur. qui autem aliquem de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia de vi privata aut de vi publica: sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin autem cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. "armorum" autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegimus, sed et fustes et lapides.
Tertia divisio interdictorum haec est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. simplicia sunt, in quibus alter actor, alter reus est: qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria: namque actor est qui desiderat aut exhiberi aut restitui reus is a quo desideratur ut restituat aut exhibeat. prohibitoriorum autem interdictorum alia simplicia sunt, alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum prohibet praetor in loco sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor est qui desiderat, ne quid fiat, reus qui aliquid facere conatur): duplicia sunt veluti UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur quia par utriusque litigatoris in his condicio est nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partem sustinet.
De ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est hodie dicere: nam quotiens extra ordinem ius dicitur, qualia sunt hodie omnia iudicia, non est necesse reddi interdictum, sed perinde iudicatur sine interdictis atque si utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
