Latin · ~9 min
Lines 1.1103-1.1114
Justinian, Liber I 1.1103-1114
Not analysed yet
CJ. 1. 27. 1. 14: Imperator Justinianus
Quae vero emolumenta sive magnificentia tua sive consulares et praesides et quid unusquisque ex officio eorum de publico consequi debet, notitia subter adnexa declarat. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 1. 15: Imperator Justinianus
Optamus ergo, ut omnes iudices nostri secundum voluntatem et timorem dei et nostram electionem atque ordinationem sic suas administrationes gubernare studeant, ut nullus eorum aut cupiditati sit deditus aut violentias aliquas vel ipse inferat vel iudicibus aut officiis eorum aut quibuscumque aliis collatoribus inferre permittat. licet enim per omnes provincias nostras deo iuvante festinemus, ut illaesos habeant collatores, maxime tamen tributariis dioeceseos africanae consulimus, qui post tantorum temporum captivitatem meruerunt deo iuvante per nos lumen libertatis adspicere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 1. 16: Imperator Justinianus
Ergo iubemus omnes violentias et omnem avaritiam cessare et iustitiam atque veritatem circa omnes nostros tributarios reservari. sic enim et deus placatur et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae rei publicae, relevari atque florere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 1. 17: Imperator Justinianus
Sportulas etiam ab officio tam viri magnifici praefecti africani quam reliquorum iudicum sic exigi iubemus, quomodo in nostris legibus est dispositum et ab omni re publica nostra custoditur, ut nullus audeat quocumque tempore vel quocumque modo earum excedere quantitatem. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 1. 18: Imperator Justinianus
Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum vel codicillorum vel in nostro laterculo vel in scriniis praefecti praetoriorum per africam iudices sustinere videantur, quia, si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habeant necessitatem eiusdem nostrae africae tributarios praegravandi. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 1. 19: Imperator Justinianus
Iubemus ergo, ut iudices dioeceseos africanae tam civiles quam militares in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suae consuetudinibus nihil ultra quam sex solidos praebeant, at vero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >