Latin · ~9 min
Lines 1.120-1.133
Justinian, Liber I 1.120-133
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 8. 21: Imperator Justinianus
Unde properavimus haec ad notitiam deferre vestrae sanctitatis per hypatium et demetrium, beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et iudaice secundum nestorii perfidiam denegata sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 22: Imperator Justinianus
Petimus ergo vestrum paternum adfectum, ut vestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham vestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad vestram sanctitatem festinans in omnibus sequi sedem apostolicam beatitudinis vestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit vestra sanctitas et eorum, qui iudaice ausi sunt recte denegare fidem, condemnat perfidiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 23: Imperator Justinianus
Plus enim ita et circa vos omnium amor et vestrae sedis crescit auctoritas et quae ad vos est unitas sanctarum ecclesiarum inturbata servabitur, quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi eorum, quae ad vos relata sunt, sinceram vestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem vestram beatitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere providentiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 24: Imperator Justinianus
Et alia manu: divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 25: Imperator Justinianus
Liquet igitur, gloriosissime imperator, ut lectionis tenor et legatorum vestrorum relatio patefecit, vos apostolicis eruditionibus studere, cum de religionis catholicae fide ea sapitis, ea scripsistis, ea populis fidelibus publicastis, quae, sicut diximus, et sedes apostolica docet et patrum veneranda decrevit auctoritas et nos confirmavimus in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 26: Imperator Justinianus
Opportunum est ergo voce clamare prophetica; 'iucundetur caelum desuper, effundant montes iucunditatem et colles laetitia laetabuntur '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 27: Imperator Justinianus
Haec igitur in tabulis cordis fideles scribere, haec ut pupillas oculorum convenit observare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >