Latin · ~7 min
Lines 1.1296-1.1309
Justinian, Liber I 1.1296-1309
Not analysed yet
CJ. 1. 32. 1pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Palatinis haec cura debet esse praecipua, ut, periculo proprio notariis destinatis, super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia. *arcad. et honor. aa. limenio com. sacr. larg. *<a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 1. 32. 1. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint. <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 1. 32. 1. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione esse mittendum. <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 1. 33. 0. De officio comitis rerum privatarum.
CJ. 1. 33. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quid negotiorum fuerit actitatum, in quibus aliquid commodi fiscalis appareat ,ad officium rei privatae tua gravitas acta transmittat, ut instructione percepta, quid sibimet iuris auxilio debeatur, agnoscat. *valentin. et valens aa. ad honoratum consularem byzacii. *<a 368 d. vi k. ian. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 1. 33. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Ad palatinorum curam et rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, hoc est emphyteuticarii, iuris exactio revertatur. *arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. *<a 397 d. x k. ian. mediolani caesario et attico conss. >
CJ. 1. 33. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis iudicum vir illustris vel praefectus urbi cognitionem comitivae privatarum examini debitam sibimet vindicandam censuerit vel tuitionem contra eiusdem sedis statuta praestiterit, ad quinquaginta librarum auri illationem poenae nomine eius officium teneatur, quam decet in articulo exigi mansuetudinis nostrae aerario sociandam. *honor. et theodos. aa. ursacio com. rer. privat. *<a 414 d. vi id. aug. ravennae constantio et constante conss. >
CJ. 1. 34. 0. De officio comitis sacri patrimonii.