Latin · ~9 min
Lines 1.1515-1.1526
Justinian, Liber I 1.1515-1526
Not analysed yet
CJ. 1. 55. 5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, severiores non exerceant quaestiones, plebem vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. *valentin. theodos. et arcad. aaa. potamio praef. augustali. *<a 392 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. >
CJ. 1. 55. 6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum feruet insania, probatissimi quique et districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunita coalescere: removeantur patrocinia, quae feruorem reis et auxilium scelerosis impertiendo maturari scelera fecerunt. *valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 392 d. v id. april. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. >
CJ. 1. 55. 7: Imperatores Arcadius, Honorius
Defensores civitatum oblatos sibi reos in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis publicis sibi traditos expresso crimine cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. *arcad. et honor. aa. caeciliano pp. *<a 405 d. prid. k. ian. mediolani stilichone ii et anthemio conss. >
CJ. 1. 55. 8pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur: de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem, ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas. *honor. et theodos. aa. caeciliano pp. *<a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 55. 8. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quod si quid a qualibet persona contra publicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognoverint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres et magnificos viros praefectos praetorio et illustres viros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum et comites tam sacrarum largitionum quam rerum privatarum. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 55. 9pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Iubemus cura ac sollertia defensorum minime possessores maioribus mensuris et ponderibus a susceptoribus praegravari, sed eos deprehensos ad iudicium dirigi cum ipso commissae fraudis indicio. *honor. et theodos. aa. caeciliano pp. *<a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. Conss. >