Latin · ~10 min
Lines 1.159-1.170
Justinian, Liber I 1.159-170
Not analysed yet
CJ. 1. 2. 1: Imperator Constantinus
Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. non sint cassa iudicia. nihil est quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam iam aliud velle non possunt, liber sit stilus et licitum quod iterum non redit arbitrium. *const. a. ad pop. *<a 321 pp. v non. iul. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 1. 2. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nemo apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus existimet esse concessam. *grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. *<a 381 d. iii k. aug. heracliae eucherio et syagrio conss. >
CJ. 1. 2. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nemo martyres distrahat, nemo mercetur. *grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 386 d. Iiii k. mart. constantinopoli honorio np. et euodio conss. >
CJ. 1. 2. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Non plures quam nongenti quinquaginta decani sacrosanctae huius amplissimae urbis deputentur ecclesiae nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa negataque omni novationis facultate similia vindicandi his, quae in honorem vel necessaria obsequia sacrosanctae ecclesiae indulta sunt. *honor. et theodos. aa. aetio pu. *<a 409 d. xii k. sept. eudoxiopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 2. 5: Imperatores Honorius, Theodosius
Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur immunes. prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dedicata sordidorum munerum faece vexentur. nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil praeter canonicam illationem, quam adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure pr omenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. *honor. et theodos. aa. melitio pp. *<a 412 d. viii k. iun. ravenna honorio viiii et theodosio v aa. conss. >
CJ. 1. 2. 6: Imperatores Honorius, Theodosius
Omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, et per omnes illyrici provincias servari praecipimus, ut, si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis constantinopolitanae, quae romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. *honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. *<a 421 d. prid. id. iul. eustathio et agricola conss. >