Latin · ~12 min
Lines 1.185-1.196
Justinian, Liber I 1.185-196
Not analysed yet
CJ. 1. 2. 12pr. : Imperatores Valentinianus, Marcianus
Privilegia, quae generalibus constitutionibus universis sacrosanctis ecclesiis orthodoxae religionis retro principes praestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri. *valentin. et marcian. aa. palladio pp. *<a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons. >
CJ. 1. 2. 12. 1: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos interventu gratiae et ambitionis elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare praecipimus. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons. >
CJ. 1. 2. 12. 2: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Et quia humanitatis nostrae est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quae sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta praestari liberalitatique huic promptissimae perpetuam tribuimus firmitatem. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons. >
CJ. 1. 2. 13: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Generali lege sancimus, sive vidua sive diaconissa vel virgo deo dicata vel sanctimonialis mulier, sive quocumque alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina nuncupatur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae vel martyrio vel clerico vel monacho vel pauperibus aliquid vel ex integro vel ex parte in quacumque re vel specie credidit seu crediderit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, sive hoc institutione sive substitutione seu legato aut fideicommisso per universitatem seu speciali, sive scripta sive non scripta voluntate fuerit derelictum: omni in posterum in huiusmodi negotiis ambiguitate submota. *valentin. et marcian. aa. p alladio pp. *<a 455 d. x k. mai. constantinopoli valentiniano viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 2. 14pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Iubemus nulli posthac archiepiscopo in hac urbe regia sacrosanctae ecclesiae praesidenti, nulli oeconomo, cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, esse facultatem fundos vel praedia urbana seu rustica, res postremo immobiles aut in his praediis colonos vel mancipia constituta aut annonas civiles cuiuscumque suprema vel superstitis voluntate ad religiosam ecclesiam devolutas sub cuiuscumque alienationis specie ad quamcumque transferre personam, sed ea praedia dividere quidem, colere augere et ampliare nec ulli isdem praediis audere cedere. *leo et anthem. aa. armasio pp. *<a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Verum sive testamento quocumque iure facto seu codicillo vel sola nuncupatione, legato sive fideicommisso, aut mortis causa aut alio quocumque ultimo arbitrio aut certe inter viventes habita largitate sive contractu venditionis sive donationis aut alio quocumque titulo quisque ad praefatam venerabilem ecclesiam patrimonium suum partemve certam patrimonii in fundis praediis seu domibus vel annonis mancipiis et colonis eorumque peculiis voluerit pertinere, inconcussa ea omnia sine ulla penitus imminutione conservent scientes nulla sibi occasione vel tempore ad vicissitudinem beneficii colorati vel gratiae referendae, donandi vel certe volentibus emere alienandi aliquam facultatem permissam, nec si omnes cum religioso episcopo et oeconomo clerici in earum possessionum alienatione consentiant. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >