Latin · ~10 min
Lines 1.237-1.249
Justinian, Liber I 1.237-249
Not analysed yet
CJ. 1. 2. 23. 3: Imperator Justinianus
Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive fideicommissum fuerit relictum, vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quaedam fuerint derelicta vel donata, sit eorum paene perpetua vindicatio et ad annos centum secundum quod dictum est extendatur, nulla alia exceptione temporis inhibenda, sive contra primas personas sive contra heredes vel successores earum moveatur. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 1. 2. 23. 4: Imperator Justinianus
In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecariam secundum nostrae tenorem constitutionis, quae legatariis et hypothecarias donavit, et supra dictis omnibus unum tantummodo terminum vitae suae imponimus, id est centum metas annorum. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 1. 2. 23. 5: Imperator Justinianus
Haec autem omnia observari sancimus in iis casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 1. 3. 0. De episcopis et clericis et orphanotrophis et brephotrophis et xenodochis et asceteriis et monachis et privilegio eorum et castrensi peculio et de redimendis captivis et de nuptiis clericorum vetitis seu permissis.
CJ. 1. 3. 1: Imperator Constantius
Iuxta sanctionem, quam dudum meruistis, et vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. praeterea neque hospites suscipietis. *constantius a. clericis s. d. *<a 343 d. vi k. sept. placido et romulo conss. >
CJ. 1. 3. 2pr. : Imperator Constantius
Omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat. si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura ,honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. *constantius a. felici ep. *<a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >
CJ. 1. 3. 2. 1: Imperator Constantius
Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis ,id est nostri genitoris, statuta multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis pluribus redundarent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >