Latin · ~10 min
Lines 1.282-1.293
Justinian, Liber I 1.282-293
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 11: Imperatores Arcadius, Honorius
Ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant: ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 3. 12: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis curialis clericus fuerit ordinatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, is vigore et sollertia iudicantium ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocetur. clericis enim ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones clericos esse non vetabat. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 3. 13: Imperatores Arcadius, Honorius
Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectetur. *arcad. et honor. aa. sapidiano vic. africae. *<a 399 d. vii k. iul. brixiae theodoro cons. >
CJ. 1. 3. 14: Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco et nomine detrusus, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam conturbavit, centum milibus vitam agat. nec nostra adeat secreta nec impetrare rescripta speret, sed etiam impetratis careat: defensoribus etiam eorum indignationem subituris. *arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 400 d. prid. non. febr. ravenna stilichone et aureliano conss. >
CJ. 1. 3. 15: Imperatores Arcadius, Honorius
Conventicula illicita extra ecclesiam in privatis aedibus celebrari prohibemus, proscriptionis domus periculo imminente, si dominus eius in ea clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. *arcad. et honor. aa. studio pu. *<a 404 d. iiii k. sept. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss. >
CJ. 1. 3. 16: Imperatores Honorius, Theodosius
Quisquis censibus fuerit adnotatus, invito agri domino ab omni temperet clericatu, adeo ut etiam, si in eo vico, in quo noscitur mansitare, clericus fuerit, sub hac lege religiosum adsumat sacerdotium, ut et capitationis sarcinam per ipsum dominum agnoscere compellatur et ruralibus obsequiis quo maluerit subrogato fungatur, ea scilicet immunitate indulta, quae certae capitationis venerandis ecclesiis relaxatur: nullo contra hanc legem valituro rescripto. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. prid. k. mart. honorio a. viii et theodosio a. iii conss. >