Latin · ~11 min
Lines 1.374-1.385
Justinian, Liber I 1.374-385
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 32. 3: Imperatores Leo, Anthemius
In hac autem regia urbe inventi ex quacumque provincia venientes, cum in tuae amplitudinis iudicio, quod eis solum delegavimus, lite pulsati fuerint, reverentissimi orthodoxae fidei sacerdotes certe oeconomi aut ecclesiae defensores seu clerici in causis civilibus suis sive ecclesiasticis nulla praebendi fideiussoris molestentur iniuria, sed aut vicariis fideiussionibus contradantur, quas tamen stipulationum sollemnis cautela vallaverit, aut cautionibus et professioni propriae ac facultatum suarum obligationibus committantur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 4: Imperatores Leo, Anthemius
Hoc nihilo minus observando, ut in causis ecclesiasticis nullum alium conveniri fas sit nisi eum, quem dispensatorem pauperum, id est oeconomum ecclesiae, episcopi tractatus elegerit (hunc enim sine dubio a sacerdote convenit ordinari) :quem tamen conventum defensoris ecclesiae fidei committi praecipimus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 5: Imperatores Leo, Anthemius
Exsecutoribus in minoribus quidem iudiciis omnibus in ipsa conventione sacerdotum seu clericorum non amplius quam unum semissem aut sperantibus aut etiam audentibus accipere. si vero apparitor tuae magnitudinis ex sententia tuae sedis amplissimae in provincia degentes eos monuerit, iubemus non amplius eum quam duos solidos sportularum nomine percipere. in hac vero urbe magnifica idem apparitor tuae magnitudinis uno aureo sportularum gratia a provincialibus clericis contentus sit, quantaelibet summae qui conventus fuerit exponatur obnoxius. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 6: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea nullus exsecutor vexare contumeliis clericos ullos, nullis impulsionibus molestare, nullis exprobrare conviciis aut corporalibus iniuriis fatigare conetur: his, qui huiusmodi aliquid adgressi fuerint, post amissionem cinguli et patrimonii ultima protinus animadversione plectendis. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 7: Imperatores Leo, Anthemius
Privilegiis sane singulis quibuscumque sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei, xenodochiis sive ptochiis tam generaliter quam specialiter attributis perpetuo reservandis, nullis eas earumque sacerdotes aut clericos cuiuslibet gradus aut monachos vel ptochos aut xenodochos orthodoxae fidei deputatos extraordinariis muneribus praecipimus praegravari. eas enim sarcinas oneris, quas plerisque personis diversa ratione remittimus, imponi beatissimis viris nostro saeculo inconveniens esse iudicamus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 8: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea ne cui temeritas sua lucrativa concedatur et ut impudens calumniantium refrenetur audacia, iubemus, quotiens ii, qui sacerdotes seu clericos seu monachos ceterosque superius designatos vel in tuae magnitudinis examine vel in provinciali iudicio proposita actione convenerint, si causa cognita convicti fuerint sine iusta eos et legitima petitione pulsasse, omnes eis legitimas expensas sumptusque, quos ab exordio coeptae controversiae ipsorum vitio tolerasse eos constiterit, redhibere cogantur, ut hac saltem censurae iustissimae formidine revocati improbis adsidue conflictationibus occupati adquiescant se iam sopitis clamoribus iurgiorum magistra deinceps necessitate retinere. <a 472 datum constan tinopoli pridie nonas april. marciano cons. >