Latin · ~9 min
Lines 1.440-1.451
Justinian, Liber I 1.440-451
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 53. 3: Imperator Justinianus
Bona autem eorum, si hoc commissum fuerit vel in sanctimonialem virginem, quae in asceterio vel monasterio degit, sive eadem virgo diaconissa constituta sit sive non, eidem monasterio vel asceterio, ubi consecrata est, addicentur, ut ex his rebus et ipsa solacium habeat, dum vivit, sufficiens et res omnes sacrosanctum asceterium seu monasterium pleno habeat dominio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 1. 3. 53. 4: Imperator Justinianus
Sin autem diaconissa cuiuscumque ecclesiae sit, in nullo autem monasterio vel asceterio constituta est, sed per se degit, raptoris eius substantia ecclesiae, cuius diaconissa est, adsignetur, ut ex his facultatibus ipsa quidem usum fructum, dum superest, ab eadem ecclesia consequatur, ecclesia vero omnem proprietatem et plenam possessionem earundem rerum nostro habeat beneficio: nemine vel iudice vel alia quacumque persona hoc audente contemnere. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 1. 3. 53. 5: Imperator Justinianus
Poenas autem, quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, constituimus non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos, qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint. ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quamcumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus sanctimonialibus virginibus seu aliis supra dictis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 1. 3. 54pr. : Imperator Justinianus
Deo nobis auxilium praebente omnia, quae pro honore sanctae catholicae ecclesiae ad dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus. *iust. a. iohanni pp. *<a >
CJ. 1. 3. 54. 1: Imperator Justinianus
Et iam quidem multa cum eius auxilio statuimus, quae ecclesiasticae doctrinae statui conveniunt, in praesenti autem hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra dei timorem fiebat. <a >
CJ. 1. 3. 54. 2: Imperator Justinianus
Cognitum etenim nobis est, quod, si quis sponsus vel sponsa post datas aut acceptas arras voluisset se divino deputare servitio et a saeculari conversatione recedere ac sanctimonialem vitam vivere atque in dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quae arrarum nomine dederat amittere, sponsa vero duplum id quod acceperat reddere. quod nostrae mansuetudini satis religioni esse contrarium visum est. <a >