Latin · ~8 min
Lines 1.674-1.685
Justinian, Liber I 1.674-685
Not analysed yet
CJ. 1. 7. 4. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In tantum autem contra huiuscemodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruae non negamus: nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum. <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss. >
CJ. 1. 7. 4. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomine christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint: quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur. <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss. >
CJ. 1. 7. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eum, quicumque servum seu ingenuum, invitum vel suasione plectenda, ex cultu christianae religionis in nefandam sectam ritumve traduxerit, cum dispendio fortunarum capite puniendum censemus. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 438 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvi et fausto conss. >
CJ. 1. 7. 6: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Eos, qui catholicarum ecclesiarum clerici vel orthodoxae fidei monachi relicto vero orthodoxae religionis cultu apollinaris vel eutychetis haeresin et dogmata abominanda sectati sunt, omnibus poenis, quae prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, iubemus teneri et extra ipsum quoque romani imperii solum repelli, sicut de manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. *valentin. et marcian. aa. palladio pp. *<a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 8. 0. Nemini licere signum salvatoris christi vel in silice vel in marmore aut sculpere aut pingere.
CJ. 1. 8. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum sit nobis cura deligens per omnia superni numinis religionem tueri, signum salvatoris christi nemini licere vel in solo vel in silice vel in marmoribus humi positis insculpere vel pingere, sed quodcumque reperitur tolli: gravissima poena multando eo, si quis contrarium statutis nostris temptaverit, specialiter imperamus. *theodos. et valentin. aa. eudoxio pp. *<a 427 d. xii k. iun. hierio et ardaburio conss. >
CJ. 1. 9. 0. De iudaeis et caelicolis.