Latin · ~10 min
Lines 1.716-1.729
Justinian, Liber I 1.716-729
Not analysed yet
CJ. 1. 9. 14pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Nullus tamquam iudaeus, cum sit innocens, obteratur nec eitum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat: non passim eorum synagogae vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione laedantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicitus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem. *honor. et theodos. aa. philippo pp. *<a 412 d. viii id. aug. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. >
CJ. 1. 9. 14. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Sed ut hoc iudaeorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne iudaei forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam praeceps in christianae reverentiam cultionis admittant. <a 412 d. viii id. aug. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. >
CJ. 1. 9. 15: Imperatores Honorius, Theodosius
Si qua inter christianos et iudaeos sit contentio, non a senioribus iudaeorum, sed ab ordinariis iudicibus dirimatur. *honor. et theodos. aa. aureliano pp. *<a 415 d. xiii k. nov. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss. >
CJ. 1. 9. 16: Imperatores Honorius, Theodosius
Iudaei et bonorum proscriptione et perpetuo exilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos vel circumcidendum mandasse constiterit. *honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. *<a 423 d. v id. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >
CJ. 1. 9. 17: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iudaeorum primates, qui in utriusque palestinae synedriis nominantur vel in aliis provinciis degunt, periculo suo anniversarium canonem de synagogis omnibus palatinis compellentibus exigant ad eam formam, quam patriarchae quondam coronarii auri nomine postulabant: et hoc, quod de occidentalibus partibus patriarchis conferri consueverat, nostris largitionibus inferatur. *theodos. et valentin. aa. iohanni com. sacr. larg. *<a 429 d. iii k. iun. constantinopoli florentio et dionysio conss. >
CJ. 1. 9. 18pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hac victura in omne aevum lege sancimus neminem iudaeum, quibus omnes administrationes et dignitates interdictae sunt, nec defensoris civitatis fungi saltem officio nec patris honorem adripere concedimus, ne adquisiti sibi officii auctoritate muniti adversus christianos et ipsos plerumque sacrae religionis antistites velut insultantes fidei nostrae iudicandi vel pronuntiandi quamlibet habeant potestatem. *theodos. et valentin. aa. florentino pp. *<a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 1. 9. 18. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud etiam pari consideratione rationis arguentes praecipimus, ne qua iudaica synagoga in novam fabricam surgat, fulciendi veteres permissa licentia, quae ruinam minantur. <a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >