Latin · ~10 min
Lines 1.829-1.842
Justinian, Liber I 1.829-842
Not analysed yet
CJ. 1. 14. 8. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supra dicta forma fuerit observata. bene enim cognoscimus ,quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare. <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss. >
CJ. 1. 14. 9: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intellegi ab omnibus debent ,ut universi praescripto earum manifestius cognito vel inhibita declinent vel permissa sectentur. si quid vero in isdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri duritiamque legum nostrae humanitati incongruam emendari. *valentin. et marcian. aa. ad palladium pp. *<a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss. >
CJ. 1. 14. 11: Imperatores Leo, Zeno
Cum de novo iure, quod inveterato usu non adhuc stabilitum est, dubitatio emergat, necessaria est tam suggestio iudicantis quam sententiae principalis auctoritas. *leo et zeno aa. *<a 474 d. x k. mai. leone iuniore a. cons. >
CJ. 1. 14. 12pr. : Imperator Justinianus
Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinaverit et partibus cominus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causae, pro qua producta est, sed omnibus similibus. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 1. 14. 12. 1: Imperator Justinianus
Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate? vel quis tantae superbiae fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat, cum et veteris iuris conditores constitutiones, quae ex imperiali decreto processerunt, legis vicem obtinere aperte dilucideque definiunt? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 1. 14. 12. 2: Imperator Justinianus
Cum igitur et hoc in veteribus legibus invenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere ,eorum quidem vanam scrupulositatem tam risimus quam corrigendam esse censuimus. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 1. 14. 12. 3: Imperator Justinianus
Definimus autem omnem imperatoris legum interpretationem sive in precibus sive in iudiciis sive alio quocumque modo factam ratam et indubitatam haberi. si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >