Latin · ~10 min
Lines 1.981-1.997
Justinian, Liber I 1.981-997
Not analysed yet
CJ. 1. 18. 12: Imperatores Valentinianus, Theodosius
Constitutiones principum nec ignorare quemquam nec dissimulare permittimus. *valentin. et theodos. aa. flaviano pp. illyrici et italiae. *<a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss. >
CJ. 1. 18. 13: Imperatores Leo, Anthemius
Ne passim liceat mulieribus omnes suos contractus retractare in his, quae praetermiserint vel ignoraverint, statuimus, si per ignorantiam iuris damnum aliquod circa ius vel substantiam suam patiantur, in his tantum casibus, in quibus praeteritarum legum auctoritas eis suffragatur, subveniri. *leo et anthem. aa. erythrio pp. *<a 472 d. k. iul marciano cons. >
CJ. 1. 19. 0. De precibus imperatori offerendis et de quibus rebus supplicare liceat vel non.
CJ. 1. 19. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet servilis condicio deferendae precis facile capax non sit, tamen admissi sceleris atrocitas et laudabilis fidei exemplum super vindicanda caede domini tui hortamento fuit, ut praefecto praetorio iuxta adnotationis nostrae decretum demandaremus (quem adire cura), ut auditis his, quae in libello contulisti, et reos investigare et severissimam vindictam iuxta legum censuram exigere curet. *diocl. et maxim. aa. Firminae. *<a 290 d. viii id oct. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss. >
CJ. 1. 19. 2: Imperator Constantinus
Quotiens rescripto nostro moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur. quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur. *constant. a. severo pu. *<a 325 d. x k. iun. nicaeae paulino et iuliano conss. >
CJ. 1. 19. 3: Imperator Constantinus
Nec damnosa fisco nec iuri contraria postulari oportet. *const. a. ad pop. *<a 329 pp. viii k. oct. romae constantino a. viii et constantio c. iiii conss. >
CJ. 1. 19. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus promulgantur, non aliter valeant, nisi fideiussio idonea super solutione debiti praebeatur. *grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. viii k. mart. constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 1. 19. 5: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis adversus praefectorum praetorio sententias duxerit supplicandum victusque fuerit denuo, nullam habebit licentiam iterum super eadem causa supplicandi. *valentin. et valens aa. ad volusianum pp. *<a 365 d. xv k. oct. romae valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 1. 19. 6: Imperatores Honorius, Theodosius
Universis simul hanc observantiam remittimus, ut, a quocumque liberae condicionis constituto vel servo supplicante impetratum fuerit rescriptum, minime requiratur, per quem preces oblatae sunt. *honor. et theodos. aa. isidoro pu. *<a 410 d. ii non. sept. constantinopoli varane cons. >