Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.36
Justinian, Liber I 1.1-36
Not analysed yet
LIBER PRIMUS
Dig. 1. 1. 0. De iustitia et iure.
Dig. 1. 2. 0. De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium.
Dig. 1. 3. 0. De legibus senatusque consultis et longa consuetudine.
Dig. 1. 4. 0. De constitutionibus principum.
Dig. 1. 5. 0. De statu hominum.
Dig. 1. 6. 0. De his qui sui vel alieni iuris sunt.
Dig. 1. 7. 0. De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur.
Dig. 1. 8. 0. De divisione rerum et qualitate.
Dig. 1. 9. 0. De senatoribus.
Dig. 1. 10. 0. De officio consulis.
Dig. 1. 11. 0. De officio praefecti praetorio.
Dig. 1. 12. 0. De officio praefecti urbi.
Dig. 1. 13. 0. De officio quaestoris.
Dig. 1. 14. 0. De officio praetorum.
Dig. 1. 15. 0. De officio praefecti vigilum.
Dig. 1. 16. 0. De officio proconsulis et legati.
Dig. 1. 17. 0. De officio praefecti augustalis.
Dig. 1. 18. 0. De officio praesidis.
Dig. 1. 19. 0. De officio procuratoris caesaris vel rationalis.
Dig. 1. 20. 0. De officio iuridici.
Dig. 1. 21. 0. De officio eius, cui mandata est iurisdictio.
Dig. 1. 22. 0. De officio adsessorum.
Dig. 1. 1. 0. De iustitia et iure.
Dig. 1. 1. 1pr.
Ulpianus 1 inst.
Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter celsus definit, ius est ars boni et aequi.
Dig. 1. 1. 1. 1
Ulpianus 1 inst.
Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
Dig. 1. 1. 1. 2
Ulpianus 1 inst.
Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.
Dig. 1. 1. 1. 3
Ulpianus 1 inst.
Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.