Latin · ~9 min
Lines 1.1081-1.1121
Justinian, Liber I 1.1081-1121
Not analysed yet
Dig. 1. 16. 9. 6
Ulpianus 1 de off. procons.
Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his observari.
Dig. 1. 16. 10pr.
Ulpianus 10 de off. procons.
Meminisse oportebit usque ad adventum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas provinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua provinciales explicent: ergo in adventum successoris debebit ius dicere.
Dig. 1. 16. 10. 1
Ulpianus 10 de off. procons.
Legatum suum ne ante se de provincia dimittat, et lege iulia repetundarum et rescripto divi hadriani ad calpurnium rufum proconsulem achaiae admonetur.
Dig. 1. 16. 11
Venonius 2 de off. procons.
Si quid erit quod maiorem animadversionem exigat, reicere legatus apud proconsulem debet: neque enim animadvertendi coercendi vel atrociter verberandi ius habet.
Dig. 1. 16. 12
Paulus 2 ad ed.
Legatus mandata sibi iurisdictione iudicis.
Dig. 1. 16. 13
Pomponius 10 ad q. muc.
Legati proconsulis nihil proprium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio.
Dig. 1. 16. 14
Ulpianus 20 ad l. iul. et pap.
Proconsules non amplius quam sex fascibus utuntur.
Dig. 1. 16. 15
Licinius 3 reg.
Et legati proconsulum tutores dare possunt.
Dig. 1. 16. 16
Ulpianus 2 ad ed.
Proconsul portam romae ingressus deponit imperium.
Dig. 1. 17. 0. De officio praefecti augustalis.
Dig. 1. 17. 1
Ulpianus 15 ad ed.
Praefectus aegypti non prius deponit praefecturam et imperium, quod ad similitudinem proconsulis lege sub augusto ei datum est, quam alexandriam ingressus sit successor eius, licet in provinciam venerit: et ita mandatis eius continetur.
Dig. 1. 18. 0. De officio praesidis.
Dig. 1. 18. 1
Macer 1 de off. praesid.
Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est.
Dig. 1. 18. 2
Ulpianus 26 ad sab.
Praeses apud se adoptare potest, quemadmodum et emancipare filium et manumittere servum potest.
Dig. 1. 18. 3
Paulus 13 ad sab.
Praeses provinciae in suae provinciae homines tantum imperium habet, et hoc dum in provincia est: nam si excesserit, privatus est. habet interdum imperium et adversus extraneos homines, si quid manu commiserint: nam et in mandatis principum est, ut curet is, qui provinciae praeest, malis hominibus provinciam purgare, nec distinguuntur unde sint.