Latin · ~8 min
Lines 1.691-1.726
Justinian, Liber I 1.691-726
Not analysed yet
Dig. 1. 7. 35
Paulus 1 resp.
Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur. unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et senatoris filius.
Dig. 1. 7. 36pr.
Paulus 18 resp.
Emancipari filium a patre quocumque loco posse constat, ut exeat de patria potestate.
Dig. 1. 7. 36. 1
Paulus 18 resp.
Apud proconsulem etiam in ea provincia, quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet.
Dig. 1. 7. 37pr.
Paulus 2 sent.
Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet.
Dig. 1. 7. 37. 1
Paulus 2 sent.
Eum quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum iterum non potest adoptare.
Dig. 1. 7. 38
Marcellus 26 Dig.
Adoptio non iure facta a principe confirmari potest.
Dig. 1. 7. 39
Ulpianus 3 de off. cons.
Nam ita divus marcus eutychiano rescripsit: "quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis".
Dig. 1. 7. 40pr.
Modestinus 1 diff.
Adrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem. quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate.
Dig. 1. 7. 40. 1
Modestinus 1 diff.
Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem vel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet.
Dig. 1. 7. 40. 2
Modestinus 1 diff.
Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale vitium impedimento est.
Dig. 1. 7. 41
Modestinus 2 reg.
Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipaverit et postea eum adoptaverit: mortuo eo nepos in patris non revertitur potestatem. nec is nepos in patris revertitur potestatem, quem avus retinuerit filio dato in adoptionem, quem denuo redadoptavit.
Dig. 1. 7. 42
Modestinus 1 pand.
Etiam infantem in adoptionem dare possumus.