Latin · ~7 min
Lines 1.923-1.941
Justinian, Liber I 1.923-941
Not analysed yet
Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita.
Dig. 1. 12. 1. 10
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Cum patronus contemni se a liberto dixerit vel contumeliosum sibi libertum queratur vel convicium se ab eo passum liberosque suos vel uxorem vel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et pro modo querellae corrigere eum. aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius procedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti. certe si se delatum a liberto vel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet.
Dig. 1. 12. 1. 11
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Cura carnis omnis ut iusto pretio praebeatur ad curam praefecturae pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum sive armentorum quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent.
Dig. 1. 12. 1. 12
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere videtur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur.
Dig. 1. 12. 1. 13
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Et urbe interdicere praefectus urbi et qua alia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et advocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem releget ab italia, summovere eum etiam a provincia sua.
Dig. 1. 12. 1. 14
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Divus severus rescripsit eos etiam, qui illicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos.
Dig. 1. 12. 2
Paulus l. S. de off. praef. urb.
Adiri etiam ab argentariis vel adversus eos ex epistula divi hadriani et in pecuniariis causis potest.