Latin · ~5 min
Lines 1.1053-1.1061
Justinian, Liber II 1.1053-1061
Not analysed yet
CJ. 2. 58. 2. 9: Imperator Justinianus
Sed praedictum sacramentum in litibus quidem quae necdum sunt inchoatae praestari volumus in ipso litis primordio. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 2. 58. 2. 10: Imperator Justinianus
Sin autem causae adhuc pendentes inveniantur vel post litem contestatam et post solitas iudiciales cautelas iam praestitas, si quidem praesto fuerit utraque persona et in eadem civitate vel in territorio eius moratur, et in his litibus sacramentum locum habere et in primo post hanc legem ingressu compelli iusiurandum praestare. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 2. 58. 2. 11: Imperator Justinianus
Sin autem una pars afuerit, ne videatur propter absentiam personae lis differri et aliquid contrarium eveniat nostro proposito et, quod pro compendio litium introductum est, in adversariam figuram transformetur, iubemus praesentem quidem personam omnimodo dare sacramentum, absenti autem in pendentibus dumtaxat litibus secundum quod praedictum est hoc concedi. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 2. 58. 2. 12: Imperator Justinianus
Sin autem utraque principalis persona afuerit, ne diutius lites protelentur, etiam sine datione sacramenti lites pendentes suo decurrant tramite. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page