Latin · ~9 min
Lines 1.143-1.154
Justinian, Liber II 1.143-154
Not analysed yet
CJ. 2. 3. 29. 1: Imperator Justinianus
Si enim ipso edicto praetoris pacta conventa, quae neque contra leges nec dolo malo inita sunt, omnimodo observanda sunt, quare et in hac causa pacta non valent, cum alia regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 3. 29. 2: Imperator Justinianus
Omnes itaque iudices nostri hoc in litibus observent, et huiusmodi observatio et ad pedaneos iudices et ad compromissarios et arbitros electos perveniat scituros, quod, si neglexerint, etiam litem suam facere intellegantur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 3. 30pr. : Imperator Justinianus
De quaestione tali a caesariensi advocatione interrogati sumus: si duabus vel pluribus personis spes alienae fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos devolvendae, pactaque inter eos inita sunt pro adventura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perveniat, certos modos in eadem hereditate observari, vel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum pervenerit, certas pactiones evenire. et dubitabatur, si huiusmodi pacta servari oportet. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. Cc. >
CJ. 2. 3. 30. 1: Imperator Justinianus
Faciebat autem eis quaestionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos perventura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem vocentur hi qui pactionem fecerunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. Cc. >
CJ. 2. 3. 30. 2: Imperator Justinianus
Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosae videntur et plenae tristissimi et periculosi eventus. quare enim quodam vivente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes convenerunt? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. Cc. >
CJ. 2. 3. 30. 3: Imperator Justinianus
Secundum veteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quae contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus observari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, voluntatem suam eis accommodaverit et in ea usque ad extremum vitae spatium perseveraverit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones servare. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. Cc. >