Latin · ~9 min
Lines 1.194-1.205
Justinian, Liber II 1.194-205
Not analysed yet
CJ. 2. 4. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Causas vel lites transactionibus legitimis finitas imperiali rescripto resuscitari non oportet. *diocl. et maxim. aa. et cc. caecilio. *<a 293 s. v id. mart. aa. conss. >
CJ. 2. 4. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas ab ea, contra quam supplicas, litem quam tecum habuit transactione decisam eamque acceptis quae negotii dirimendi causa placuerat dari nunc de conventione resiluisse, ac petas vel pacto stari vel restitui data, perspicis, si quidem de his reddendis manente transactionis placito statim stipulatione, si contra fecerit, prospexisti et quinque et viginti annis maior fuit, quod exceptionem pacti et actionem datorum habeas: quod si nihil tale convenit, exceptio tibi, non etiam eorum quae dedisti repetitio competit securitate parta. *diocl. et maxim. aa. et cc. Marcello. *<a 293 pp. v id. iun. ipsis aa. v et iiii conss. >
CJ. 2. 4. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transigere vel pacisci de crimine capitali excepto adulterio non prohibitum est. In aliis autem publicis criminibus, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere non licet citra falsi accusationem. *diocl. et maxim. aa. et cc. valentiniano. *<a 293 s. iii k. sept. aa. conss. >
CJ. 2. 4. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sub praetextu instrumenti post reperti transactionem bona fide finitam rescindi iura non patiuntur. sane si eam per se vel per alium subtractis, quibus veritas argui potuit, decisionem litis extorsisse probetur, si quidem actio superest, replicationis auxilio doli mali pacti exceptio removetur, si vero iam perempta est, infra constitutum tempus tantum actionem de dolo potes exercere. *diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeo. *<a 293 s. xiiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 4. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non minorem auctoritatem transactionum quam rerum iudicatarum esse recta ratione placuit, si quidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea quae placuerant custodiri. nec enim ad rescindenum pactum sufficit, quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis maioris quinque et viginti annis consensum repudiet. *diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. *<a 293 s. iiii k. oct. aa. conss. >
CJ. 2. 4. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ea, quae transactionis causa dari aut retineri convenit, velut emptorem eum quem accipere placuerat obtinere praescribitur, his quae simulate geruntur pro infectis habitis frustra ficti pretii postulatur numeratio. *diocl. et maxim. aa. et cc. geminiano. *<a 293 s. v non. oct. ipsis aa. conss. >