Latin · ~10 min
Lines 1.342-1.353
Justinian, Liber II 1.342-353
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 17. 1: Imperatores leo iun. ,Zeno
Cuncta sane privilegia, quae magnificae per orientem praefecturae advocatis ex divinis retro principum seu inclitae recordationis leonis vel nostris sanctionibus indulta sunt, tuae quoque gloriosissimae sedis causidicis absque ulla discretione competere per hanc in aeternum valituram legem sancimus. <a 474>
CJ. 2. 7. 20pr. : Imperator Anastasius
Suggestionem viri illustris comitis privatarum et proconsulis asiae duximus admittendam, per quam nostrae serenitatis auribus intimavit fori sui advocatos communi petitione magnopere postulasse, ut, postquam advocationis deposuerint officium, dignitate quadam nostra liberalitate potiantur. *anastas. a. eusebio mag. off. *<a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons. >
CJ. 2. 7. 20. 1: Imperator Anastasius
Iubemus itaque post depositum, ut dictum est, praefatum officium unumquemque eorum, qui in praesenti sunt vel postea matriculis eorum pro tempore fuerint inserti, clarissimi primi ordinis comitis perfrui dignitate, quatenus et tempore quietis fructum praeteritorum laborum consequantur proque fide atque industria erga clientes suos comprobata privatae condicionis hominum multitudine segregati clarissimis merito connumerentur. <a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons. >
CJ. 2. 7. 21: Imperator Anastasius
Advocatos amplissimae tuae sedis, qui pro tempore ad fisci patroni gradum et officium provehuntur, una cum liberis iam natis vel postea procreandis ab omni cohortalis seu cuiuslibet deterioris condicionis vinculo immunes ac liberos cum patrimonio suo conservari praecipimus, cum constet hoc iam pridem tam advocatis amplissimae praetorianae per orientem quam magnificae urbicariae praefecturae sacris constitutionibus esse indultum et non dubium sit non tantum eas, sed etiam sublimissimae tuae sedis germanas esse potestates. *anastas. a. thomae pp. Per illyricum. *<a 500 d. xii k. dec. patricio et hypatio conss. >
CJ. 2. 7. 22pr. : Imperator Anastasius
Iubemus pro tempore primatem advocatorum fori viri illustris comitis orientis per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi, hoc quoque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad quadraginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec quadraginta virorum numerum advocatorum consortium excedere contingat. *anastas. a. constantino pp. *<a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss. >
CJ. 2. 7. 22. 1: Imperator Anastasius
Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss. >