Latin · ~10 min
Lines 1.576-1.591
Justinian, Liber II 1.576-591
Not analysed yet
CJ. 2. 15. 2. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Deponendi autem vel frangendi titulos vel etiam conscindendi vela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam servis sine metu calumniae vel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem vel admittant vel depositam scribi concedant. <a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 2. 16. 0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.
CJ. 2. 16. 1: Imperator probus
Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat, imprimi non oportere. et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur. *probus a. octaviano. *<a 278 d. iiii k. iul. probo a. ii et lupo conss. >
CJ. 2. 16. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rebus, quas alius detinet, imprimere signa nemini licet, etiam si suas vel obligatas sibi eas esse aliquis adfirmet. *diocl. et maxim. aa. craugasio. *<>
CJ. 2. 17. 0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet.
CJ. 2. 17. 1: Imperator Gordianus
Rei publicae viribus adiuvari te sub obtentu quantitatis, quam eidem rei publicae debes, contra iuris rationem desideras. *gord. a. legitimo et aliis. *<a 241 pp. viii id. ian. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 2. 17. 2: Imperator Gordianus
Cum adlegas partem rerum vel actionum dimidiam fisco, quo magis viribus eius protegaris, velle te donare, huiusmodi litium donationem admitti temporum meorum disciplina non patitur. unde ius tuum, si quod tibi competit, citra invidiam fisci mei tueri sollemniter cura. *gord. a. tertullo. *<a 241 s. vi non. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 2. 17. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Abhorret saeculo nostro sub praetextu debiti procurationem contra privatos fiscum praestare. *diocl. et maxim. aa. et cc. amphioni. *<a 293 d. viii k. ian. philippopoli aa. conss. >
CJ. 2. 17. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad fraudem creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra saeculi nostri tranquillitatem implorari non decet. redde itaque fisco nostro quod debes, ac si conventus velut a creditore fueris, quem tibi numerasse pecuniam negas, exceptione non numeratae pecuniae secundum leges uti potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. achilli. *<a 294 d. xvi k. ian. sirmi cc. conss. >