Latin · ~9 min
Lines 1.637-1.649
Justinian, Liber II 1.637-649
Not analysed yet
CJ. 2. 18. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cognati tui servos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res vestras contendis, eorum impedimentum libertati fieri non potuit. quin autem ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis administratio non conexa, sed separata sit, conveniri non posse procul dubio sit. *diocl. et maxim. aa. et cc. mitrae. *<a 294 d. vi k. oct. viminacii cc. conss. >
CJ. 2. 18. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Negotium gerentes alienum non interveniente speciali pacto casum fortuitum praestare non compelluntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. eulogio. *<a 294 d. xi k. dec. cc. conss. >
CJ. 2. 18. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Negotiis gestis non in rem, sed in personam est actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. *<a 294 d. xii k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 2. 18. 24pr. : Imperator Justinianus
Si quis nolente et specialiter prohibente domino rerum administrationi earum sese immiscuit, apud magnos auctores dubitabatur, si pro expensis, quae circa res factae sunt, talis negotiorum gestor habeat aliquam adversus dominum actionem. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss. >
CJ. 2. 18. 24. 1: Imperator Justinianus
Quam quibusdam pollicentibus directam vel utilem, aliis negantibus, in quibus et salvius iulianus fuit, haec decidentes sancimus, si contradixerit dominus et eum res suas administrare prohibuerit, secundum iuliani sententiam nullam esse adversus eum contrariam actionem, scilicet post denuntiationem, quam ei dominus transmiserit nec concedens ei res eius attingere, licet res bene ab eo gestae sint. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss. >
CJ. 2. 18. 24. 2: Imperator Justinianus
Quid enim, si dominus adspexerit ab administratore multas expensas utiliter factas et tunc dolosa adsimulatione habita eum prohibuerit, ut neque anteriores expensas praestet? quod nullo patimur modo: sed ex quo die attestatio ad eum facta est vel in scriptis vel sine scriptis, sub testificatione tamen aliarum personarum, ex eo die pro faciendis meliorationibus nullam ei actionem competere, super anterioribus autem, si utiliter factae sunt, habere eum actionem contra dominum concedimus sua natura currentem. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss. >
CJ. 2. 19. 0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.