Latin · ~9 min
Lines 1.691-1.703
Justinian, Liber II 1.691-703
Not analysed yet
CJ. 2. 20. 8: Imperator Constantinus
Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus, intra continuum biennium de dolo actionem moveri, sive afuerit sive praesto est is, qui dolum se passum esse conqueratur. omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. *const. a. ad symmachum vic. *<a 319 d. viii k. aug. naisso constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 2. 21. 0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.
CJ. 2. 21. 1: Imperator Alexander Severus
Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae vel palam vel tacita dissimulatione sit renuntiatum. nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit. *alex. a. plotianae. *<a 223 d. v id. iul. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 2. 21. 2: Imperator Alexander Severus
Eo tempore, quo soror tua auxilio iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur. *alex. a. alexandro. *<a 238 pp. viii id. aug. pio et pontiano conss. >
CJ. 2. 21. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. attiano. *<a 293 d. xiiii k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 2. 21. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat. *diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. *<a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 2. 21. 5pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. *<a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss. >