Latin · ~10 min
Lines 1.720-1.734
Justinian, Liber II 1.720-734
Not analysed yet
CJ. 2. 23. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Postquam in integrum aetatis beneficio restitutus es, periculum evictionis emptori, cui praedium ex bonis paternis vendidisti, praestare non cogeris. sed ea res fideiussores, qui pro te intervenerint, excusare non potest. quare mandati iudicio, si pecuniam solverint aut condemnati fuerint, convenieris, modo si eo quoque nomine restitutionis auxilio non iuvaris. *sev. et ant. aa. myroni. *<a 194 pp. vi k. oct. severo a. et albino conss. >
CJ. 2. 23. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea, quae tibi vendidit possessiones, interposito decreto praesidis aetatis tantummodo auxilio adiuvatur, non est dubium fideiussorem ex persona sua obnoxium esse contractui. verum si dolo malo apparuerit contractum interpositum esse, manifesti fideiussores consulendum esse. *diocl. et maxim. aa. curioni. *<a 287 s. vi k. mai. diocletiano iii et maximiano aa. conss. >
CJ. 2. 24. 0. Si tutor vel curator intervenerit.
CJ. 2. 24. 1: Imperator Antoninus
Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati vos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores vestros praesidem provinciae. quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores vestros, si adversus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris convenite. *ant. a. marcianae. *<a 215 pp. ii non. april. laeto et cereale conss. >
CJ. 2. 24. 2: Imperator Alexander Severus
Minoribus annis viginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus vel curatoribus in iudicio vel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. *alex. a. marcianae. *<a xxx >
CJ. 2. 24. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam in his, quae minorum tutores vel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore vel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit. *diocl. et maxim. aa. nicomedi. *<a 286 d. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 2. 24. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. *<a 293 v k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 2. 24. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam tutoribus vel curatoribus distrahentibus vel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum vel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. *<a 294 vi id. dec. cc. conss. >