Latin · ~9 min
Lines 1.73-1.84
Justinian, Liber II 1.73-84
Not analysed yet
CJ. 2. 1. 7: Imperator Alexander Severus
Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. *alex. a. valenti. *<a 225 pp. x k. mart. fusco et dextro conss. >
CJ. 2. 1. 8: Imperator Alexander Severus
Et quae a divo antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit (quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. *alex. a. floro. *<a 225 pp. k. oct. fusco et dextro conss. >
CJ. 2. 2. 0. De in ius vocando.
CJ. 2. 2. 1: Imperator Alexander Severus
Sicut bonis moribus convenit reverentiam manumissoris uxori praeberi, ita re exigente in ius eam sine permissu praetoris vocari prohibitum est. *alex. a. tryphoni. *<a 230 pp. iiii k. april. agricola et clemente conss. >
CJ. 2. 2. 2: Imperator Gordianus
Venia edicti non petita patronum seu patronam eorumque parentes et liberos, heredes insuper, etsi extranei sint, a libertis seu liberis eorum non debere in ius vocari ius certissimum est: nec in ea re rusticitati venia praebeatur, cum naturali ratione honor eiusmodi personis debeatur. cum igitur confitearis patroni tui filium sine permissu praesidis in ius vocasse, poenam edicto perpetuo praestitutam rescripto tibi concedi temere desideras. *gord. a. nocturno. *<a 239 pp. viii id. nov. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 2. 2. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui in potestate patris agunt, adversus eos experiri non possunt. si igitur emancipata es, venia edicti petita hoc facere non prohiberis. quod et in matris persona observandum est. *diocl. et maxim. aa. roxanae. *<a 287 pp. viii id. nov. diocletiano iii et maximiniano aa. conss. >
CJ. 2. 3. 0. De pactis.