Latin · ~8 min
Lines 1.912-1.925
Justinian, Liber II 1.912-925
Not analysed yet
CJ. 2. 49. 1: Imperator Gordianus
Postulata in integrum restitutione omnia in suo statu esse debere, donec res finiatur, perspicui iuris est, idque curabit is, ad cuius partes ea res pertinet. *gord. a. secundino mil. *<a 239 pp. xii k. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 2. 50. 0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.
CJ. 2. 50. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si valerianus centurio cohortis duodecimae alpinorum ante vita decessit, quam possessionem acciperet, heres eius ex persona defuncti restitutionis auxilium intra annum utilem ita recte implorabit, si valerianus post exactos dies, quibus bonorum possessio defertur, in militia defunctus est. *sev. et ant. aa. chiloni. *<a 197 pp. k. nov. laterano et rufino conss. >
CJ. 2. 50. 2: Imperator Alexander Severus
Si quid de bonis eorum, qui rei publicae causa absentes sunt, deminutum est actioneve qua competente eis aliquis liberatus fuit, in integrum restitutio perpetua iurisdictione intra annum utilem permittitur. *alex. a. petronio centurioni. *<a 222 pp. xiii k. nov. alexandro a. cons. >
CJ. 2. 50. 3: Imperator Alexander Severus
Quod tempore militiae de bonis alicuius possessum ab aliquo est, posteaquam is rei publicae causa abesse desiit, intra annum utilem amota praescriptione temporis medii possessionem vindicare permissum est: ultra autem ius possessoris laedere contra eum institutum non oportet. *alex. a. flavio aristodemo mil. *<a 223 pp. non. ian. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 2. 50. 4: Imperator Gordianus
Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni viri arbitratu non defenduntur, bona tantum possideri, venditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint. *gord. a. mestriano. *<a 239 d. xii k. ian. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 2. 50. 5: Imperator Gordianus
Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco venditionem obesse posse manifestum est. *gord. a. secundino mil. *<a 240 pp. vi id. mai. sabino et venusto conss. >
CJ. 2. 50. 6: Imperatores valer. ,gallien.