Latin · ~11 min
Lines ii:xiii.1-ii:xiii.4
Justinian, Liber II ii:xiii.1-4
Not analysed yet
LIB. II, TIT. XIII.
DE EXHEREDATIONE LIBERORUM.
Non tamen, ut omnimodo valeat testamentum, sufficit haec observatio quam supra euimus. sed qui filium in potestate habet, debet curare ut eum heredem instituat vel exheredem nominatim faciat: alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem ut, etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo ex eo testamento heres existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum. sed non ita de filiabus vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum: sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem adcrescendi eis ad certam portionem praestabatur. sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter "ceteros" hoc facere. Nominatim autem exheredari quis videtur sive ita exheredetur TITIUS FILIUS MEUS EXHERES ESTO, sive ita FILIUS MEUS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine, scilicet si alius filius non extet.
Postumi quoque liberi vel heredes institui debent vel exheredari. et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis sive feminini sexus sive masculini praeterito valet quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi sive postumae rumpitur et ea ratione totum infirmatur: ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae vel nominatim vel inter "ceteros" exheredari solebant, dum tamen, si inter "ceteros" exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse, masculos vero postumos, id est filium et deinceps, placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo: QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS FUERIT, EXHERES ESTO. Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si quis filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeat, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sunt: sed si filius eius vivo eo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius, incipit nepos neptisve in eius locum succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel nominatim exheredare debet testator, ne non iure faciat testamentum, ita et nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere vel exheredare, ne forte, vivo eo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpant testamentum. idque lege Iunia Velleia provisum est, in qua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorum demonstratur.