Latin · ~8 min
Lines ii:xx.14-ii:xx.15
Justinian, Liber II ii:xx.14-15
Not analysed yet
Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilo minus valet legatum. idem in heredibus servatur: et recte; nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intellegantur, nihil interest. Huic proxima est illa iuris regula, falsa demonstratione legatum non peremi, veluti si quis ita legaverit STICHUM SERVUM MEUM VERNAM DO LEGO: licet enim non verna sed emptus sit, de servo tamen constat, utile est legatum. et convenienter si ita demonstraverit STICHUM SERVUM, QUEM A SEIO EMI, sitque ab alio emptus, utile legatum est, si de servo constat. Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit: TITIO, QUIA ABSENTE ME NEGOTIA MEA CURAVIT, STICHUM DO LEGO, vel ita: TITIO, QUIA PATROCINIO EIUS CAPITALI CRIMINE LIBERATUS SUM, STICHUM DO LEGO: licet enim neque negotia testatoris umquam gessit Titius neque patrocinio eius liberatus est, legatum tamen valet. sed si condicionaliter enuntiata fuerit causa, aliud iuris est. veluti hoc modo: TITIO, SI NEGOTIA MEA CURAVIT, FUNDUM DO LEGO.
An servo heredis recte legamus, quaeritur. et constat, pure inutiliter legari, nec quidquam proficere si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit. sub condicione vero recte legatur, ut requiramus, an, quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit. Ex diverso herede instituto servo, quin domino recto etiam sine condicione legetur, non dubitatur. nam et si statim post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud eum qui heres sit dies legati cedere intellegitur, cum hereditas a legato separata sit et possit per eum servum alius heres effici, si prius quam iussu domini adeat in alterius potestatem translatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur: quibus casibus utile est legatum: quodsi in eadem causa permanserit et iussu legatarii adierit, evanescit legatum.