Latin · ~11 min
Lines ii:xx.6-ii:xx.8
Justinian, Liber II ii:xx.6-8
Not analysed yet
Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctim, si ambo perveniant ad legatum, scin ditur inter eos legatum: si alter deficiat, quia aut spreverit legatum aut vivo testatore decesserit aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: disiunctim ita TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO, SEIO STICHUM DO LEGO ,sed et si expresserit EUNDEM HOMINEM STICHUM, aeque disiunctim legatum intellegitur.
Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detracto usufructu et ususfructus ad eum pervenerit et postea ex testamento agat, recte eum agere et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum optinet; sed officio iudicis contineri, ut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest: et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio eius. Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet quod in veritate est quam quod in opinione. sed et si legatarii putavit, valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest habere. Si rem suam legaverit testator posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit, nihilo minus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, eum qui post testamentum factum praedia quae legata erant pignori dedit ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars quae non est alienata omnimodo debetur, pars autem alienata ita debetur si non adimendi animo alienata sit.
Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est, et neque ab ipso debitore neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autem quis vel ad tempus iubere, ne heres petat. Ex contrario si debitor creditori suo quod debet, legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum. quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. quodsi vivo testatore dies venerit aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile esse nihilo minus legatum, quia semel constitit. quod et verum est: non enim placuit sententia existimantium, extinctum esse legatum, quia in eam causam pervenit, a qua incipere non potest. Sed si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum quam de dote actio. sed si quam non acceperit dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt. si quidem simpliciter legaverit, inutile esse legatum: si vero certa pecunia vel certum corpus aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt valere legatum.