Latin · ~7 min
Lines ii:xxiii.1-ii:xxiii.6
Justinian, Liber II ii:xxiii.1-6
Not analysed yet
LIB. II, TIT. XXIII.
DE FIDEICOMMISSARIIS HEREDITATIBUS.
Nunc transeamus ad fideicommissa. et prius de hereditatibus fideicommissariis videamus.
Sciendum itaque est, omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse quia nemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat: quibus enim non poterant hereditates vel legata relinquere, si relinquebant, fidei committebant eorum qui capere ex testamento poterant: et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo iuris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur, continebantur. postea primus divus Augustus semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorundam perfidiam iussit consulibus auctoritatem suam interponere. quod, quia iustum videbatur et populare erat, paulatim conversum est in adsiduam iurisdictionem: tantusque favor eorum factus est, ut paulatim etiam praetor proprius crearetur, qui fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellabant.
Inprimis igitur sciendum est, opus esse ut aliquis recto iure testamento heres instituatur, eiusque fidei committatur ut eam hereditatem alii restituat: alioquin inutile est testamentum in quo nemo heres instituitur. cum igitur aliquis scripserit: LUCIUS TITIUS HERES ESTO, poterit adicere: ROGO TE, LUCI TITI, UT, CUM PRIMUM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIRE, EAM GAIO SEIO REDDAS, RESTITUAS. potest autem quisque et de parte restituenda heredem rogare: et liberum est vel pure vel sub condicione relinquere fideicommissum vel ex die certo.
Restituta autem hereditate is quidem qui restituit nihilo minus heres permanet: is vero qui recipit hereditatem aliquando heredis aliquando legatarii loco habebatur. Et in Neronis quidem temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatusconsultum factum est. quo cautum est ut, si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, omnes actiones quae iure civili heredi et in heredem competerent, ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas. post quod senatusconsultum praetor utilos actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit.