Latin · ~10 min
Lines 1.122-1.134
Justinian, Liber III 1.122-134
Not analysed yet
CJ. 3. 2. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit, observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. *<a 379 d. viii k. nov. ausonio et olybrio conss. >
CJ. 3. 2. 3pr. : Imperator Justinianus
Omnibus iudicibus licentiam praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti poenas luant corporales. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss. >
CJ. 3. 2. 3. 1: Imperator Justinianus
Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss. >
CJ. 3. 3. 0. De pedaneis iudicibus.
CJ. 3. 3. 1: Imperator Gordianus
Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit. *gord. a. vicanis. *<a 242 pp. k. febr. attico et praetextato conss. >
CJ. 3. 3. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut ,si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: *<a 294 d. xv k. aug. cc. conss. >
CJ. 3. 3. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
(quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. <a 294 d. xv k. aug. cc. conss. >