Latin · ~8 min
Lines 1.257-1.272
Justinian, Liber III 1.257-272
Not analysed yet
CJ. 3. 13. 7. 2: Imperator Anastasius
His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss. >
CJ. 3. 14. 0. Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur.
CJ. 3. 14. 1pr. : Imperator Constantinus
Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. *const. a. ad andronicum. *<a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss. >
CJ. 3. 14. 1. 1: Imperator Constantinus
Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss. >
CJ. 3. 15. 0. Ubi de criminibus agi oportet.
CJ. 3. 15. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est. *sev. et ant. aa. laurinae. *<a 196 pp. iiii non. oct. dextro ii et prisco conss. >
CJ. 3. 15. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Sciens liberum venumdando plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet. *sev. et ant. aa. et cc. nicae. *<a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 3. 16. 0. Ubi de possessione agi oportet.
CJ. 3. 16. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Ubi aut vis facta dicitur aut momentaria possessio postulanda est, ibi loci iudicem adversus eum qui possessionem turbavit convenit iudicare. *valentin. et valens aa. ad festum procons. africae. *<a 366 d. viii k. iun. gratiano nobilissimo puero et dagalaifo conss. >
CJ. 3. 17. 0. Ubi fideicommissum peti oportet.