Latin · ~10 min
Lines 1.380-1.397
Justinian, Liber III 1.380-397
Not analysed yet
CJ. 3. 28. 3. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Sed cum eam in puerperio vita cessisse proponas, repentini casus iniquitas per coniecturam maternae pietatis emendanda est. quare filio tuo, cui nihil praeter maternum fatum imputari potest, perinde virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes instituisset. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss. >
CJ. 3. 28. 3. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss. >
CJ. 3. 28. 5: Imperator Antoninus
Si pater tuus post litem contestatam vel postquam propositum habuisset inofficiosum fratris testamentum dicere te herede relicto decessit, causam coeptam vel quocumque modo illi placitam exsequi non prohiberis. *ant. a. aelio. *<a 211 pp. prid. non. oct. gentiano et basso conss. >
CJ. 3. 28. 6: Imperator Antoninus
Cum quaeritur, an filii de inofficioso patris testamento possint dicere, si quartam bonorum mortis tempore testator reliquit, inspicitur. *ant. a. ingenuo. *<a 212 pp. vii k. iul. romae duobus aspris conss. >
CJ. 3. 28. 7: Imperator Antoninus
Neptem defuncti actione de inofficioso testamento, quamvis pater eius emancipatus fuerat defunctus, experiri posse ignorare non debes. *ant. a. secundino. *<a 215 pp. vi k. iul. romae laeto ii et cereale conss. >
CJ. 3. 28. 8pr. : Imperator Antoninus
Parentibus arbitrium dividendae hereditatis inter liberos adimendum non est, dum non minus, qui pietatis sibi conscius est, partis quae intestato defuncto potuit ad eum pertinere quarta ex iudicio parentis obtineat. *ant. a. florentino. *<a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 3. 28. 8. 1: Imperator Antoninus
Qui autem agnovit iudicium defuncti eo, quod debitum paternum pro hereditaria parte persolvit vel alio legitimo modo, etiamsi minus quam ei debebatur relictum est, si is maior viginti quinque annis est, accusare ut inofficiosam voluntatem patris quam probavit non potest. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 3. 28. 9: Imperator Antoninus
De inofficioso testamento militis vel iure militare vel civile facto vel centurionis vel tribuni numeri nec filios posse queri ius certum est. *ant. a. romanae. *<a 223 pp. id. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 3. 28. 10: Imperator Antoninus
Si heredum quintiani, quem patrem tuum esse dicis, adversus quos de inofficioso testamento acturus eras, iure successionis bona ad fiscum pertinent, vel ipsius quintiani bona utpote vacantia fiscus tenet, causam apud procuratorem meum agere potes. *ant. a. quintiliano. *<a 223 pp. ii id. aug. maximo ii et aeliano conss. >