Latin · ~10 min
Lines 1.409-1.421
Justinian, Liber III 1.409-421
Not analysed yet
Contra maiores viginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest. *valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. theodotae. *<a 258 pp. id. aug. tusco et basso conss. >
CJ. 3. 28. 17: Imperatores carinus, numer.
Cum filium tuum te praeterita sororem heredem instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem provinciae persequi potes. *carinus et numer. aa. florae. *<a 284 pp. prid. id. febr. carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 3. 28. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te pietatis religionem non violasse, sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non vetaberis. *diocl. et maxim. aa. faustinae. *<a 286 pp. nicomediae xvi k. mart. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 3. 28. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. *diocl. et maxim. aa. apollinari. *<a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss. >
--------------------------------------------------: CJ. c. 3. 28. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. *diocl. et maxim. aa. apollinari. *<a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss. >
CJ. 3. 28. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filia in orbitate patris relicta cum marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. *<a 294 d. non. ian. sirmi cc. conss. >
CJ. 3. 28. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Fratris vel sororis filii, patrui vel avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem criminis queri non prohibentur. *diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. *<a 294 d. vi id. febr. cc. conss. >