Latin · ~9 min
Lines 1.41-1.61
Justinian, Liber III 1.41-61
Not analysed yet
CJ. 3. 41. 0. De noxalibus actionibus.
CJ. 3. 42. 0. Ad exhibendum.
CJ. 3. 43. 0. De aleae lusu et aleatoribus.
CJ. 3. 44. 0. De religiosis et sumptibus funerum.
CJ. 3. 1. 0. De iudiciis.
CJ. 3. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Iudicio coepto usurarum stipulatio non est perempta. superest, ut debitorem eius temporis, quod non est in iudicium deductum, convenire possis. *sev. et ant. aa. clementi. *<a 205 pp. k. april. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 3. 1. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Licet iudice accepto cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris. *sev. et ant. aa. valerio. *<a 210 pp. vi k. ian. faustino et rufo conss. >
CJ. 3. 1. 3: Imperator Alexander Severus
Quotiens quaestio status bonorum disceptationi concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur. *alex. a. faustinae. *<a 224 pp. vi id. febr. iuliano ii et crispino conss. >
CJ. 3. 1. 4: Imperator Alexander Severus
Si, cum tibi pretium praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis traderentur, quaestionem omissae evictionis non movisti, intellegis semel finitam litem instaurari non oportere. *alex. a. popilio. *<a 228 pp. k. aug. modesto et probo conss. >
CJ. 3. 1. 5: Imperator Gordianus
A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit. *gord. a. Marcello. *<a 238 pp. iiii non. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 3. 1. 6: Imperator Gordianus
Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. *gord. a. iuniae. *<a 239 d. xv k. sept. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 3. 1. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum debitoris tui servum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius postulas, si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit. ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit quam illicita postulare. *diocl. et maxim. aa. et cc. irenae. *<a 294 s. xiiii k. mai. sirmi cc. conss. >
CJ. 3. 1. 8: Imperatores Constantinus, licin.