Latin · ~10 min
Lines 1.522-1.532
Justinian, Liber III 1.522-532
Not analysed yet
Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis reliquissent. sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur. *valer. et gallien. aa. aeliano. *<a 257 pp. x k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 3. 29. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filius tuus immoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit, in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. ideoque non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad instar inofficiosi testamenti. *diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. *<a 286 pp. iiii id. febr. mediolani maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 3. 29. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si totas facultates tuas per donationes vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. *diocl. et maxim. aa. cottabeo. *<a 286 d. ii k. mart. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 3. 29. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum donationibus in fratrem tuum collatis facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes exhibebit. *diocl. et maxim. aa. demetrianae. *<a 286 pp. vi k. mai. conss. ut supra. >
CJ. 3. 29. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mater tua ita patrimonium suum profunda liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. *diocl. et maxim. aa. aurelio ammiano. *<a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 3. 29. 8pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si liqueat matrem tuam intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur. *diocl. et maxim. aa. auxanoni. *<a 294 pp. iii id. sept. cc. conss. >