Latin · ~9 min
Lines 1.638-1.654
Justinian, Liber III 1.638-654
Not analysed yet
CJ. 3. 32. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. *<a 293 d. xii k. dec. sirmi aa. conss. >
CJ. 3. 32. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit. *diocl. et maxim. aa. et cc. claro. *<a 293 d. viiii k. ian. aa. conss. >
CJ. 3. 32. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. callistrato. *<a 293 viii k. ian. sirmi. aa. conss. >
CJ. 3. 32. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non servum, quem res tuas detinere adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse perspicis. *diocl. et maxim. aa. et cc. quartillae. *<a 294 vi k. mart. cc. conss. >
CJ. 3. 32. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A possidentibus vindicata mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet. *diocl. et maxim. aa. et cc. herodi. *<a 294 d. vi id. oct. cc. conss. >
CJ. 3. 32. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certum est mala fide possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero extantes, post litis autem contestationem universos. *diocl. et maxim. aa. et cc. diodoto. *<a 294 d. iii k. nov. cc. conss. >
CJ. 3. 32. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mancipium tuum per vim vel furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium solvendi pretii nulla necessitas inrogatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. magnifero. *<a 294 d. xvi k. dec. cc. conss. >
CJ. 3. 32. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio. *diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. *<a 294 d. xvi k. dec. cc. conss. >
CJ. 3. 32. 25: Imperatores Diocletianus, Maximianus