Latin · ~9 min
Lines 1.81-1.90
Justinian, Liber III 1.81-90
Not analysed yet
CJ. 3. 1. 13. 4: Imperator Justinianus
Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur. cum enim terribiles in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia, quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 13. 5: Imperator Justinianus
Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et praesentem legem induximus. si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 13. 6: Imperator Justinianus
Sive autem alterutra parte absente sive utraque praesente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod, si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt et reddere eam parti laesae coartabuntur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 13. 7: Imperator Justinianus
Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere visum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 13. 8: Imperator Justinianus
Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda, et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >