Latin · ~12 min
Lines 1.99-1.108
Justinian, Liber III 1.99-108
Not analysed yet
CJ. 3. 1. 14pr. : Imperator Justinianus
Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros? *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 14. 1: Imperator Justinianus
Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto (id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere ,nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 14. 2: Imperator Justinianus
Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 14. 3: Imperator Justinianus
Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 1. 14. 4: Imperator Justinianus
Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium ,cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss. >