Latin · ~8 min
Lines 1.160-1.192
Justinian, Liber III 1.160-192
Not analysed yet
Dig. 3. 2. 7
Paulus 5 ad ed.
In actionibus, quae ex contractu proficiscuntur, licet famosae sint et damnati notantur, attamen pactus non notatur, merito: quoniam ex his causis non tam turpis est pactio quam ex superioribus.
Dig. 3. 2. 8
Ulpianus 6 ad ed.
"genero" inquit"mortuo": merito adiecit praetor: "cum eum mortuum esse sciret", ne ignorantia puniatur. sed cum tempus luctus continuum est, merito et ignoranti cedit ex die mortis mariti: et ideo si post legitimum tempus cognovit, labeo ait ipsa die et sumere eam lugubria et deponere.
Dig. 3. 2. 9pr.
Paulus 5 ad ed.
Uxores viri lugere non compelluntur.
Dig. 3. 2. 9. 1
Paulus 5 ad ed.
Sponsi nullus luctus est.
Dig. 3. 2. 10pr.
Paulus 8 ad ed.
Solet a principi impetrari, ut intra legitimum tempus mulieri nubere liceat.
Dig. 3. 2. 10. 1
Paulus 8 ad ed.
Quae virum eluget, intra id tempus sponsam fuisse non nocet.
Dig. 3. 2. 11pr.
Ulpianus 6 ad ed.
Liberorum autem et parentium luctus impedimento nuptiis non est.
Dig. 3. 2. 11. 1
Ulpianus 6 ad ed.
Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tempus se rettulit, quo vir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis.
Dig. 3. 2. 11. 2
Ulpianus 6 ad ed.
Pomponius eam, quae intra legitimum tempus partum ediderit, putat statim posse nuptiis se collocare: quod verum puto.
Dig. 3. 2. 11. 3
Ulpianus 6 ad ed.
Non solent autem lugeri, ut neratius ait, hostes vel perduellionis damnati nec suspendiosi nec qui manus sibi intulerunt non taedio vitae, sed mala conscientia: si quis ergo post huiusmodi exitum mariti nuptum se collocaverit, infamia notabitur.
Dig. 3. 2. 11. 4
Ulpianus 6 ad ed.
Notatur etiam "qui eam duxit", sed si sciens: ignorantia enim excusatur non iuris, sed facti. excusatur qui iussu eius, in cuius potestate erat, duxerit, et ipse, qui passus est ducere, notatur, utrumque recte: nam et qui obtemperavit, venia dignus est et qui passus est ducere, notari ignominia.