Latin · ~8 min
Lines 1.665-1.686
Justinian, Liber III 1.665-686
Not analysed yet
Dig. 3. 3. 76
Iulianus 5 ad minic.
Titius cum absentem defenderet, satisdedit et prius quam iudicium acciperet desiit reus solvendo esse: quam ob causam defensor recusabat iudicium in se reddi oportere. quaero, an id ei concedi oporteat. iulianus respondit: defensor cum satisdedit, domini loco habendus est. nec multum ei praestaturus est praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi quidquid praestiterint a defensore consecuturi sint.
Dig. 3. 3. 77
Paulus 57 ad ed.
Omnis qui defenditur boni viri arbitratu defendendus est.
Dig. 3. 3. 78pr.
Africanus 6 quaest.
Et ideo non potest videri boni viri arbitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat, ne ad exitum controversia deducatur.
Dig. 3. 3. 78. 1
Africanus 6 quaest.
Ad duas res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione non excluditur et rem in iudicium deducit.
Dig. 3. 4. 0. Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Dig. 3. 4. 1pr.
Gaius 3 ad ed. provinc.
Neque societas neque collegium neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur. paucis admodum in causis concessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce vectigalium publicorum sociis permissum est corpus habere vel aurifodinarum vel argentifodinarum et salinarum. item collegia romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, veluti pistorum et quorundam aliorum, et naviculariorum, qui et in provinciis sunt.
Dig. 3. 4. 1. 1
Gaius 3 ad ed. provinc.
Quibus autem permissum est corpus habere collegii societatis sive cuiusque alterius eorum nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem et actorem sive syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique oporteat, agatur fiat.
Dig. 3. 4. 1. 2
Gaius 3 ad ed. provinc.
Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, venire se iussurum proconsul ait. et quidem non esse actorem vel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut valetudine impedietur aut inhabilis sit ad agendum.