Latin · ~8 min
Lines 1.805-1.819
Justinian, Liber III 1.805-819
Not analysed yet
Dig. 3. 5. 5. 9
Ulpianus 10 ad ed.
Sed si hominis liberi qui tibi bona fide serviebat negotia gessero: si quidem putans tuum esse servum gessi, pomponius scribit earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent, tecum mihi fore negotiorum gestorum actionem, earum vero rerum, quae ipsum sequuntur, non tecum, sed cum ipso. sed si liberum scivi, earum quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo adversus eum actionem, earum vero, quae te sequuntur, adversus te.
Dig. 3. 5. 5. 10
Ulpianus 10 ad ed.
Si titii servum putans qui erat sempronii, dedero pecuniam ne occideretur, ut pomponius ait, habebo negotiorum gestorum adversus sempronium actionem.
Dig. 3. 5. 5. 11
Ulpianus 10 ad ed.
Item quaeritur apud pedium libro septimo, si titium quasi debitorem tuum extra iudicium admonuero et is mihi solverit, cum debitor non esset, tuque postea cognoveris et ratum habueris: an negotiorum gestorum actione me possis convenire. et ait dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, cum debitor tuus non fuerit. sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium: et sicut ei a quo exactum est adversus eum datur repetitio qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem adversus me competere actio. sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed tua contemplatione gestum.
Dig. 3. 5. 5. 12
Ulpianus 10 ad ed.
Idem ait, si titii debitorem, cui te heredem putabam, cum esset seius heres, convenero similiter et exegero, mox tu ratum habueris: esse mihi adversus te et tibi mutuam negotiorum gestorum actionem. adquin alienum negotium gestum est: sed ratihabitio hoc conciliat: quae res efficit, ut tuum negotium gestum videatur et a te hereditas peti possit.
Dig. 3. 5. 5. 13
Ulpianus 10 ad ed.
Quid ergo, inquit pedius, si, cum te heredem putarem, insulam fulsero hereditariam tuque ratum habueris, an sit mihi adversus te actio? sed non fore ait, cum hoc facto meo alter sit locupletatus et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec possit, quod alii adquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium videri.